monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 124

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p10, 124
Et etiam me modificavi omnibus; quod ita ait: Factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus, in cibis accipiendis vel non accipiendis, et in huiusmodi. [Haimo] Et Timotheum etiam circumcidit, quae non quasi simulasse videtur, quod solent adulatores facere. [Augustinus] Vir enim divinus et medicus spiritualis, sciens omnium causas et vulnera, magna industria confovet illos, et compatitur.